monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 14
Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis. Sed huiuscemodi officium in bonis iuncundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, Ecclesia Sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex Pontificatus egressa est dignitas, dum in altero gratulatio est, quod tenuerit: in altero moeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis sententia est, Omnem sapientium vitam, meditationem esse mortis. Laudant hoc Philosophi, et in coelum usque ferunt. Sed multo fortius Apostolus: Quotidie, inquit, morior per gloriam vestram . Aliud est enim conari, aliud agere: aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus est ex gloria; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus: et quod velimus, nolimus, abesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante Diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalem nobis tempora donarentur: tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desiisset. Etenim inter eum qui decem vixit annos, et illum qui mille, postquam idem vitae finis advenerit, et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdem est: nisi quod senex magis onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi, tritisque senectus, Et labor, et durae rapit inclementia mortis. Naevius Poeta: Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. Unde et Niobem, quia multum fleverit, in lapidem et diversas bestias commutatam finxit Antiquitas. Et Hesiodus natales hominum plangens, gaudet in funere: prudenterque Ennius . Plebes, ait, in hoc Regei antestat loco: licet Lacrymare plebei, Regei honeste non licet. Ut Regi, sic Episcopo , imo minus Episcopo quam Regi. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus: ille terrore subiicit , hic servitute dominatur: ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam. In te oculi omnium diriguntur, domus tua, et conversatio, quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur: aut qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, imo etiam plus quam potes, mollitiem animi tui, et ubertim fluentes lacrymas reprime, ne grandis pietas in nepotem, apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus: ut illum exspectare, non amisisse videaris.